

Epistola ad Ephesios*
Caput 5: Versus 11
Redarguite.Animo leni, ut alibi ait Apostolus. Hoc videlicet agite, ut foris terribiliter, personet increpatio, et intus lenitatis teneatur dilectio. Duo conjungit, ut, scilicet, non communicent consentiendo et redarguant. His enim duobus modis non te maculat malus, si non consentis, et si redarguis. Utrumque autem complexus est Apostolus, dicens:Nolite communicare,etc., id est nolite consentire, laudare et approbare. Et quia parum est non consentire, addit:Magis autem redarguite,id est reprehendite, corripite, coercete. Et est sensus: Non sitis consentientes malis approbando ea, neque negligentes arguendo, neque superbientes insultanter arguendo.